- OANES
- OANESGraece Ὠάννης, animal biceps, cetera piscis, et cuius caudâ adnascebantur pedes humanis similes. Vox ei humana; ex mariautem Erythraeo emersum Babyloniam pervenisse aiunt, occidente vero Sole in mare rediisse; ab eo homines omnifarias artes, literas, agriculturam, aedium sacrationes, architecturam, et leges politicas didicisse, nec non quicquid ad vitam civilem pertinere possit, historiam que portentosissimam de Belo et Omarca; quam ex Polyhistore, Berosi exscriptore, discas licet apud Eusebium. Simulacrum autem eius, usque ad Berosi tempora, i. e. ad initia Graecae monarchiae servatum. Fusius autem ex eodem Beroso narrat Apollodorus, Ooannes quatuor, Annedotos dictos, saeculorum vicissitudine e Rubro item mari comparuisse, quorum quisque semihomo, et semipiscis. Horum secundi meminit Abydenus, et ἡμιδαίμονος figuram ei tribut. Vix alibi de his mentio fit: verum ab Helladio Besantinoo, in Chrestomathiâ, Oannem designatum esse merito suspiceris. Tradit is, hominem quendam nomine Ὄην, e Rubro mari ascendisse, capite, manibus, pedibusque humanis; cetera membra piscem praese tulisse: literas autem et astrorum scientiam ostendisse: quae omnia sunt ipsissima pene Berosi de Oanne historia. Unde depravatum Oannis, in Ο῎ην nomen, sentit magnus Scaliger a compendiosâ librariorum scriptione. Vide Seldenum, de Diis Syris l. 2. c. 3. Nic. Lloyd. Hunc vero Diabolum, in forma piscis hominibus apparentem, fuisse, qui, ut divinitatis famam sibi conciliaret, magnam cruditionem ac sapientiam prae se tulerit, tandemque sub nomine Dagonis cultus et Adardag. i. e. magnificus Dag, nuncupatus fuerit, existimat Georg. Hornius Histor. Philos. l. 2. c. 4. ubi de Auctoribus Magiae disserit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.